monumenta.ch > Plinius > sectio 104

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 104
{XXXIV} quod ibi subsedit, flos intellegitur ac linteo interposito in sole siccatur, non ut perarescat, iterumque in mortario teritur et in pastillos dividitur. ante omnia autem urendi modus necessarius est, ne plumbum fiat. quidam non fimo utuntur coquentes, sed adipe. alii tritum in aqua triplici linteo saccant faecemque abiciunt idque, quod defluxit, transfundunt, quidquid subsidat colligentes. emplastirs quoque et collyriis miscent.